- MANUPRETIUM seu PRETIUM MANUS
- MANUPRETIUM seu PRETIUM MANUSquod pro manu vel labore dabatur Artifici argentario. Cato, Nec ullum vasum manu pretiosum, i. 3. cuius manus vel labor pretiosus foret. Manilius l. 4. v. 428.Materiamque manu certâ duplicarier arte,Quidquid et argentô fabricetur, quidquid et aurô.Quibus indigitat, materiam auri et argenti, manu et arte certâ, h. e. facturâ caelaturaque pretiosiorem fieri et quodammodo duplicari, ut materiae pretio, etiam accedat artis et manus pretium. Ita enim Plin. l. 33. c. 11. Nec copia tantum argenti fuerat vitae, sed validiu9s paene manuspretium, idque iam pridem, ut ignoscamus nobis. Vide supra in voce Laboriosi: Labor enim et manus et opus hîc idem; et pluar hanc in rem, apud Salmas. ad Lamprid. in Alexandro seu. c. 24.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.